라틴어 문장 검색

Quapropter, dum saepe circa mortem illius dolosa machinatione satageret, nec inter plurimas versutias locus hunc perimendi daretur, tandem hanc suae fraudis reperit viam, qua virum mortificaret, nomenque ejus deleret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:4)
Et Dominus in evangeliodixit Marthe que in actu erat et satagebat circa frequens ministerium,"Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 98:7)
Viriliter ergo age confortetur cor tuum et sustine Dominum etad regnum celorum satage pervenire.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 98:21)
nam etsi periculum immineat, animus tamen meus sempervindictam facere satagit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 246:3)
hi vero ut idem possint, satagitur.
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 1:11)
Si enim de homine uno tantum sategit apostolus dicens:
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:3)
Haec autem mors infirmorum et tantum impedimentum salutis eorum, pro quibus tantopere laboramus, ut eos catholicae paci lucremur, aliter vitari non potest, nisi ut apertis- sime intellegant nullo modo nos de pecunia satagere in talibus causis, quod nullo modo intellecturi sunt, nisi illam rem quam semper presbyteri esse putaverunt, eorum usibus relinquamus, quia et si eius non erat, hoc ab initio scire debuerant.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 3:4)
Non praeterita vindicando pascere iram nostram studemus, sed misericorditer in futurum consulendo satagimus.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 9:9)
Cum autem irascuntur nobis de quorum salute satagimus, magnum illis consilium vindicandi est libido moriendi non in corpore sed in corde, ubi funus occulte prius suo putore sentitur, quam nostra cogitatione prospicitur.
(아우구스티누스, 편지들, 32. (A. D. 411 Epist. CXXIV) Dominis In Domino Insignibus et Sanctitate Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus Albinae, Piniano et Melaniae Augustinus In Domino salutem 2:8)
Nugantur igitur et se frustra conturbant qui praeteritarum rerum satagunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:8)
Abiectum siquidem et pusillanimum est illud Epicuri dictum satis magnum alter alteri theatrum sumus, quasi homo natus ad contemplationem coeli et coelestium idolum adorans minutum satageret, se submittendo, si non ori ut bruta, oculo tamen, certe ad altiora contemplanda dato.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:10)
Iura etiam inferiorum munerum tibi subornitaorum defende, ac ne destitue, tibique maiori honori ducas rerum summas praescribere quam in omnibus satagere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:24)
Imo, quod monstri simile est, quidam ex illis mortem et cruciatus subierunt potius quam opinionem suam retractare sustinerent, cum tamen, si ex animo sentirent nihile tale esse quale Deus, quid tandem de ea re satagerent?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:15)
Haud facile quis dixerit utrum Apelles aut Albertus Durerus nugator maior fuerit, quorum alter hominem secundum proportiones geometricas effingere voluit, alter ex compluribus faciebus optimas quasque partes desumendo unam satagebat depingere excellentem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:5)
Atque insuper, si verum omnino dicendum sit, in seculis aliquanto corruptioribus homines industrii et satagentes usui magis sunt quam vera virtute praediti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION